Evangelium Secundum Lucam*

Caput 11: Versus 14

Et erat ejiciens.Post praedicationis verba quae humilibus proposuit etiam miracula operatur, ut qui praedicanti non credunt, visis miraculis credant. Matthaeus hunc daemoniacum etiam caecum fuisse dicit. In quo tria miracula a Domino fiunt: videt, loquitur, a daemone liberatur. Quod autem tunc in uno carnaliter factum est, quotidie fit in conversione gentium, ut primum expulso daemone, et omni spurcitia idololatriae, fidei lumen videant, deinde tacentia prius ora ad laudem Dei laxarentur.
(* Traductions européennes)